monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 62, 5
Quod eo saepius anno faciunt, cum in Calendas Ianuarias vigesimam quintam habuerint lunam. Cum vero hanc ibi vigesimam septimam habuerint, tunc longius a veritate deviant, quia nimirum primo mensis deputant lunam quae, tertio Nonas Martias nata, triduo fere ante aequinoctium plena existere monstratur. Et quia luna decima quinta, decima sexta, et decima septima diem paschae Dominicum facere non valet, eo quod has aetates decimo quarto, decimo tertio, et duodecimo Calendas Apriles die tenuerit, profecto nec reliquas suas aetates quamvis aequinoctium sequentes, eiusdem Dominicae resurrectionis convenientes, potest habere solenniis.